de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed cum sapientiam

p.127
totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, cum eum tueretur, qui constaret[*](add. Mdv.) ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse[*](inesse R in esse NV esse BE) in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. varietates autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat.

Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum,[*](occultorum R) quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum[*](coniunctionum RNV coniunctium (coniunctiu pro coniunctium = coniunctionum) BE) hominum ad[*](ad R et B ac ENV) societatem[*](societatem R societatum BENV cf. III 66 inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus et p. 128, 15 sq., ubi de cognitione rerum respicit ad p. 127,23 (erat insitus menti cognitionis amor) et de coniunctione generis humani ad p. 127, 26 sq. (coniunctionum hominum ad societatem)) animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut[*](aut RN2 ut BEN1V) diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac[*](ac BER et NV) decore, his initiis, ut ante dixi,

p.128
et [*](et V om. BERN (ad initiis, ut ante dixi, et seminibus cf. p. 127, 14 et 9)) seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.

Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint,[*](dixerunt RV) an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et[*](et (post genere) cod. Leid. Madvigii, om. BERNV) salvum in suo genere et incolume[*](incolume cod. Leid. Madvigii incolumē BE incolum RN incolumemque V (et incolume = p. 126, 22 ut et salva sit; et salvum in suo genere = 126, 23 et in genere conservetur suo)) vellet, an quod,[*](quod add. Dav. ) cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec[*](hec V hac) ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem[*](eisdem RNV hisdem BE) de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse.

Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri[*](veri (corr., ut videtur, ex vere) N vere BEV vero R) investigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda.

p.129
ea denique omni vita, quae in una virtute[*](virtute una BE) consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant.

O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es,[*](complexus es p. 107, 17-30 ) omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius[*](beatius dett. beatus) vixerit. haec videlicet est correctio[*](correctio V correptio) philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum[*](nullum habere BE) potest in urbem, in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?

patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse, non fugienda?[*](fugienda cod. Leidens. Madvigii; facienda) nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? an senatus, cum triumphum Africano decerneret,

quod eius virtute
aut
felicitate
posset dicere, si neque virtus
p.130
in ullo[*](ullo edit. princ. Rom. nullo) nisi in[*](in V om. BERN) sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum, quod illi suis[*](suis N2V sui) verbis significent,[*](significant C. L. Kayser in Bai. ed. min. ) in eo nihil novetur,[*](novetur P. Faber movetur) de[*](del. P. Man.) ipsis rebus nihil mutetur eaedem[*](eedem V adem B eadem ERN) res maneant alio modo.

quid enim interest, divitias, opes, valitudinem bona dicas[*](bona (ante dicas) NV bonam) anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset[*](inesset RV in esset N esset BE) alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitas[*](inanitas BEV inmanitas RN) ista verborum.

Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te[*](a te dett. antea BE at ea R ad ea N om. V) dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si placet, disseramus.

Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora[*](a te elegantiora NV elegantiora a te R eleganciora (om. a te) BE) desidero.

A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia.

sed primum positum sit[*](positum sit primum BE) nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem,

p.131
ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio[*](apetitio N2 petitio) naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci.

hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum videbatur[*](videbatur Wes. apud Mdv.; videatur) extremum.

Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere—summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint,[*](secundum naturam cum sint BE cum secundum naturam sint N2 secundum naturam sint (om. cum) RN1V) absint a nostra potestate, ipsum denique officium. quaero igitur, quo modo hae[*](hae hec BE hee RV ee N) tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint.

quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus —liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima.

cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae

p.132
sunt in corpore, ut nullo[*](ut nullo et nullo BE) modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium[*](animantium BE animāt R ani- mantis NV) statui deceat extremum. cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere[*](excellere BER excelleret NV) animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur. uno autem modo in virtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut valitudo est.

sed id ne[*](ne id BE) cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.

Sin dicit[*](dicit etiam BE) obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter eorum[*](eorum P. Man. earum) exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole,[*](sole V solem) quod[*](quod qui BE) a te dicebatur,[*](dicebaturp. 106, 17sqq.) lucernam adhibere nihil interest aut[*](aut RN ut BE A V) teruncium adicere Croesi pecuniae.

quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit,[*](fit R Mdv. sit) fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio,[*](ad iucundum accessio Lamb. ad iocundum accessionem RN1 ad iocundi accessionem N2V ad iocundam accessionem BE) bonum sit; si

p.133
autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.

hoc simile tandem est? non risu potius quam oratione eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non[*](non dett., om. BERNV) iure optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate[*](pravitate R. Bentl. (ad Tusc. III 1); gravitate) membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille[*](ille RNV om. BE) sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile,[*](difficile illud BE) ut dixi, magnumque proelium. deinde non quaerimus,[*](quaerimus ed. princ. Romana; quaeremus (quer.)) quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.

Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa[*](aliquae summa aliqua e summa BERN aliqua summa V) facienda. quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus,

p.134
quae propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant. quid, de quo nulla[*](nulla BE multa RNV) dissensio est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur,[*](referrentur E referentur B re- feruntur RNV) quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim est natura diligens sui. quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae autem natura suae primae institutionis oblita est? nulla profecto est,[*](add. Mdv. (nulla est profecto Gz. est nulla profecto Bai.)) quin suam vim retineat a primo ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in parte hominis poneret?