de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates— malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro—, num etiam eius collega[*](collega eius BE) P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat[*](devoverat Mdv. devoveret) et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure[*](esset iure iure esset BE esset in re V) laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho[*](pirro ARNV pyrro BE) bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.

Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut

p.61
se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus[*](habitus est BE) iudex durior, dicere consessori[*](confessori BERV censori N) solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur:
Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit,
sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,[*](retulisses) fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus.

At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem[*](aliquem cumulatum BE) plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut[*](miseriorum aut BE) superiore illo beatior;[*](beatiorum BE beatiore R) deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!

Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,[*](voluptas posset inveniri BE) qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.

cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem[*](rationem edd. ratione) valitudinis: utebatur iis[*](iis edd. his AR hys BE hijs NV) exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum,[*](conoqquendum N coquendum BEV) vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se

p.62
Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum[*](confecta voluptatum V voluptatum conferta BE) omnium varietate.

hunc vos[*](vos ABE u R vero V uo (= vero) N sed ab alt. man. et post o ras. I litt. ) beatum; ratio quidem vestra sic cogit. at ego[*](cogit. At ego Bentl. cogitat ego (cogitat. ego)) quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum,[*](tum ipsum dett. eum ipsum) cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella[*](rosa Thorium. bella VN2 rosa. torius (Thorius E) bella ABER et fort. N1 ) magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora[*](sua illa superiora illa sua superiora BE illa superiora R) tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.[*](voluptarius (p ex corr. man. alt.) N voluntarius) non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.

stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul est factus.[*](factus est BEV) tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem filiam sua manu[*](suam ABER) occidit potius, quam ea Ap.[*](Ap. edd. P) Claudii libidini, qui tum erat summo cum [*](add. Iw. Mue. II p. 14 sqq.) imperio, dederetur.

p.63

Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.[*](philosophorum ceterorum omnium B ceterorum philoso- phorum omnium E) nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e[*](e AB et E ex R om. NV) thesauris suis quos et quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui?

sint ista Graecorum; quamquam ab iis[*](iis edd. his (hijs, hys)) philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis.

Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de[*](de (post voluptatibus) N2 om. rell. ) quibus ab Epicuro saepissime dicitur.

non potes[*](potest RN) ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,

p.64
nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor.
Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii[*](aliud negotii nihil dett. aliud negotium nihil ARNV aliud negocium non BE) nihil habemus.

At negat Epicurus[*](Epicurus negat BE)—hoc enim vestrum lumen est— quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid[*](quid quod Non. ) ille aiat[*](aiat NV Non. alat) aut neget.[*](quasi ... negetNon. p. 70) illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius[*](cur Caius Se. cur chius (curehius B)) Postumius, cur[*](Postumius cur postumus cur BE cur postumus V) omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam[*](cum medicina V medicinam cum BE) pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.

Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—'; cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sive celare poterit,[*](potuerit BE) sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet[*](malet edd. mallet) existimari bonus vir,[*](vir bonus BE) ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque

p.65
quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.

Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum?—delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium.

hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam[*](ullam ed. Veneta a. 1480 nullam) aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?

Quid? illud, Torquate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis, quid[*](quid P. Man. quod Cic. 43) optimum denique in vita iudices non audere in conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis—est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo,

p.66
et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis,
tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?
At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod[*](quod om. BE) turpis oratio est?[*](est oratio RV) mene ergo et Triarium dignos existimas,[*](existimes ARNV) apud quos turpiter loquare?

Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicet[*](videlicet P. Man. vides) difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est,[*](nota est omnibus A) a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed etiam quid eam tu velis[*](velis tu eam BE) esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi,[*](dixi ego BE) et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem, quo[*](quo ARN qua BE cui V Mdv. ('quo et qua orta puto ex quoi')) addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas.

sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu[*](in quo conventu vis BE) te omnia[*](te omnia etiam A) facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia[*](omnia te A) et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua[*](tui BE) causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas?[*](putas N1V putes) eamne

p.67
rationem igitur sequere,[*](sequere AV sequare B seqre E seqre (= sequere) R seqare (a in ras.) N) qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.

nam inter ista tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem.

Vide igitur ne non debeas[*](debeas dubecas R) verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres,[*](fingeres BEN2 fringeres AN1V fringens R) quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae[*](eae edd. hae A he R ee (= esse) NV et BE) verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint,[*](sunt R) ne id non pudeat[*](non pudeat pudeat non (ne E) BE) sentire, quod pudeat dicere.

Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum?

quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil[*](ex iis nihil edd. ex his (hijs) nihil (nichil) ARNV nichil ex hys BE) redundet?[*](redundet Mdv. red- eunt et ABER reddeat Quid N1 redeat Quid N2V) 'Prodest', inquit,

p.68
mihi eo esse animo.
Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,[*](poteris pot- est Non. ) nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta[*](subducta Non. subdubia) utilitatis ratione effici solet,[*](qui autem ... effici solet Non. p. 399 ) sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
At enim sequor utilitatem.
Manebit ergo amicitia tam diu,[*](tam diu om. NV) quam diu[*](quam diu om. A1BE) sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet,[*](constituet amicitiam A) tollet eadem.

sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae[*](relinquesne? quae relinquens neque A1 relinquens ne que E relinquens ne q; R relinquens nequaquam N1 relinques? nequaquam N2V) ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides.

Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.
Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis?[*](odio est non quod est turpis n (= nisi, puncto, ut videtur, sub n posito: n) quod est|sine quo R) quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi,[*](suscipiendi labores NV) adeundum vitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit[*](fecit siculo tirāno R) tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem,[*](Oresten A horestē R honestem V) ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?[*](non deprecarere edit. Venet. 1480 )

Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum,[*](esse om. R magna laude dignum esse BE) quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid

p.69
naturae tuae consentaneum sit, sed quid[*](sed quid N2V sed quod ABERN1 ) disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.

At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,[*](Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V) illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,[*](fuerit in amicis tuendis BE) tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non satis acutus fuit. At multis se probavit.