Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

non esse cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est: contentum vero suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae. etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio

p.1016
amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur!

qua praediti qui sunt, soli sunt divites. soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt: inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.