Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

o di inmortales! non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia. venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum quaestuosum. capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis; illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus: ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit. uter igitur est divitior, cui deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an quae suis se viribus sustinet?

sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse fortasse in huius saeculi errore verser? M'. Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim aediculas in Carinis et fundum in Labicano. nos igitur divitiores, qui plura habemus? utinam quidem! sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus.