Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest: ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis. iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas. itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.

nam ut iis, qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, † intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium: quis hunc non putet confiteri sibi quaesito opus esse? cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem?