Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae. nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?

animus hominis dives, non arca appellari solet. quamvis ilia sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum

p.1014
cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum. filiam quis habet, pecunia est opus; duas, maiore; pluris, maiore etiam; si, ut aiunt Danao, quinquaginta sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam: quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus. qui igitur non filias pluris, sed innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat?