Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Ex hac descriptione[*](discr. mue. ) agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione [*](add. Pl.) earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque [*](add.w; anet magn.?) recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione[*](descriptione *d ) naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis[*](partis Wa. artis *g*d ) quam primam posui forma atque descriptio.

De[*](cf. Lact. inst. 7,3,1) natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant[*](docebant *g ) ut eam dividerent in res duas, ut altera esset

p.11
efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque[*](ea qua Man. ex qua Turn. ex eaque Mue. ea nominativus ) efficeretur[*](efficerentur *gr 1 ) aliquid. in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo[*](tantum modo om. *d ) materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant—dabitis[*](habitis *g ) enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'

Nos vero
inquit Atticus;
quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.
[*](VA.)
Bene sane facis; sed enitar ut[*](ut in p 1 ) Latine loquar, nisi in huiusce[*](eiusce *gx ) modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates[*](s cf. Mart. Cap. 5, 510) igitur appellavi quas poio/thtas Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est artium;[*](s. cf. fin. 3, 3 nat. deor. 1, 44 frg. inc. K 10 Hier. in Gal. 3, 26) aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis[*](m. n. *d n. maius p p smn ) concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.

'Tu vero' inquam

Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti,[*](ut fecisti s uti f- RKl. ) sed etiam verborum.
[*](VA.)
Audebimus ergo
inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit.[*](erit *gpx est w )—earum igitur qualitatum sunt aliae principes
p.12
aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. itaque aer (hoc[*](inde ab hoc rursus deest s hoc om. *d ) quoque utimur enim[*](enim iam Ha. ) pro Latino) et[*](et1 om. *d ) ignis et aqua et terra prima[*](primae s ) sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare[*](singulares *gw ) eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles[*](Arist. cf. AKail diss. phil. Vind. 11, 90 ) quoddam esse rebatur.

Sed subiectam putant[*](putant x -at *d -abant *g ) omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta[*](efficat Turn. ) sint, quae tota omnia accipere possit[*](possit x -sunt *g -sint *dn ) omnibusque modis mutari[*](mutari s? Dav. -re *g*d ) atque ex omni parte eoque[*](eque *g eamque Chr. ) etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.

et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque[*](introque p in utroque w ) versetur, et materiam ipsam totam[*](totam ipsam *g ) penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in[*](in del. Dav. ) omni natura cohaerente[*](cohaerente *gp m x cohercente *d ) et continuata cum omnibus suis partibus unum[*](unum om. *d ) effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae[*](mat. par *g ) sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua

p.13
ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat);