Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus. paulumque cum ab[*](ab om. *d ) eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim[*](satis enim *g ) longo intervallo * * * ), ad suam[*](-eum *d se visentium Dav. ) villam reduximus.[*](non videramus inter nosReitz.adveneratpl.)

hic pauca primo, atque ea[*](ea om. x ) percunctantibus nobis ecquid[*](ecquid Man. et sis quid *g*d ) forte Roma[*](Romae gx ) novi.

Tum[*](add. ReidhicSt.) Atticus

Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso
inquit
et quaere[*](quaere mp m quare *g*d ) potius ecquid[*](ecquid Asc. et quid *g*d ) ipse novi. silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.

Minime vero
inquit ille;
intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit;[*](int. esse arb. scr. quidquam q. occ. velis Hier. adv. Rufin. 1, 1 ) sed habeo magnum opus[*](opus magunum *d ) in manibus, quae[*](qui g 1 quod Asc. idque Chr. ) iam pridem; ad hunc
p.2
enim[*](enim *g eum *d om. Asc. ) ipsum
(me autem dicebat)
quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.

Et ego

Ista quidem
inquam
Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim[*](enim *d ei, *g ) eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum[*](cum tam Pl. ) multa scribas genus hoc[*](hoc genus ngf ) praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.

Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed[*](sed] et Ba. ) ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec[*](haec *dn hoc *g ) quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.[*](possent p ) itaque ea nolui[*](nolui *dg uolui *g ) scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.

Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii[*](Amafinii x -fanii *g*d ) aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec

p.3
disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam,[*](etiam *gp et w ) quoniam[*](cf. Quint. inst. 2, 20, 9) utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque[*](quamquam *d ) novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent,[*](malent n mallent *g*d ) indocti ne a nobis quidem accipient,[*](accipient Dav. ) ut[*](-unt *g*d ) frustra omnis suscipiatur labor.[*](add.gmw)

Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem[*](possum x ) scribere ita plane ut Amafinius.[*](Amafinius s -fanius *g*d ) quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica[*](physicam *d ) nosti; quae cum[*](cum om. w ) contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam[*](etaim *g enim *d ) geometria est; quam[*](quam *g quoniam *d ) quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et[*](illi enim simpl. pec. et *d ) hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem[*](autem Lb. ) non ignoras quae sit et quanta subtilitas.

sive enim[*](enim *g*d ) Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus se [*](add. Lb.) sine voluptatibus sensum moventibus ne[*](ne Dur. nec *g*d ) suspicari quidem [*](add. Dur.)); si vero Academiam veterem persequemur,[*](persequamur p 1 w -quimur m suspicamur n ) quam nos[*](nos g m s non *g*d ) ut scis probamus, quam erit[*](erunt Ern. ) illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud[*](igitur illud *dn illud igitur *g ) philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum[*](quantam *d ) possum

p.4
et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem[*](Plat. Tim. 47 B) est, maius aut melius a diis datum munus homini;

sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est[*](id est om. g ) ad Graecos ire iubeo,[*](id ... iubeo del. Lb. ) ut ex [a][*](ex [a] Ha. ca a *g*d ) fontibus potius hauriant quam[*](haur. riu. quam (hoc in ras.) sectentur p ) rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii[*](L. Aelii Camer. Laelii *g*d ) nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis[*](prohemiss *d praemiis *g ) philosophiae more [*](add. Pl.) scribere voluimus,[*](uolumus p ) si modo consecuti sumus.'

Tum ego

Sunt
[*](sunt uera *g. an s. vero?) inquam “ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt,[*](reduxerunt s Aug. ) ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones[*](discr. cod. Aug. l Mue. ) temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum,[*](sacerdotem pm 1 nr ) tu domesticam tu bellicam[*](bellicam] publicam Aug. ) disciplinam, tu sedum[*](sedum vel -ium codd. Aug. plerique sedem *g*d ) regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti;[*](nos ... aperuisti Aug. civ. 6, 2 ) plurimum[*](plurimumque s Ald. -que idem p. Gr. ) quidem poetis[*](a petis *d ) nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum
p.5
satis, ad edocendum parum.

Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent[*](malent n mallent *g*d ) qui erunt eruditi, aut ne haec[*](haec px hoc wgf ambigue mn ) quidem qui illa nescient.[*](nesciunt *d ) [*](satisne *d ) sed eam[*](eam Turn. ) mihi non[*](da mihi nunc (non p 1?)) sane[*](ea m. n. sane *g ) probas; immo vero et haec qui illa non poterunt,[*](poterunt s potuerunt *g*d ) et qui Graeca poterunt[*](potuerunt *gx ) non contemnent[*](contempnent f -nant *g*d ) sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius[*](Actius *gr ) multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum—quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi[*](ut illi *d (si ut ... euripidem in ras. p) fuerint *g (-runt m)) Aeschylum[*](Aeschinem *d ) Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur[*](mirentur *g ) Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui e nostris Hyperidem sint[*](sunt Ha. ) aut Demosthenem imitati.

Ego autem Varro[*](a. V. Pl. autem *d uarro *g ) (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo[*](animo om. *d ) haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus[*](perculsus x Lb. ) vulnere et[*](et om. *g ) administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.

Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil

p.6
ut[*](ut in *g (ut nihil in g)) isdem de rebus Graeca[*](Graecia *d ) desideres;[*](desideres Ald. nep. -et *g*d ) et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis[*](athetus p ) audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem[*](fratrem tu *g ) Antiochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.”

Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit

quod audio?

Quanam
inquam
de re?

[*](VA.)

Relictam a te veterem Academiam
[*](Academiam Bentl. iam *g*d ) inquit,
tractari autem novam.

Quid ergo
inquam
Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo,[*](pholo *g ) magnus vir ut tu existimas[*](estimas vel ex(s)t- *g ) ipse, †negaret[*](negat Dav. negare solet Pl. ) in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.

[*](VA.)

Est
inquit
ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.
[*](scripsit gf )

[*](CIC.)

Immo vero et ista[*](ista s -am *g*d ) et totam veterem Academiam, a qua absum tam[*](absum tam x -iam g 2 ) [*](absuntam n absumptam pmn 1 ) [*](ass- wg 1 f ) diu, renovari a te nisi molestum est velim
, et simul
adsidamus
inquam
si videtur.

[*](VA.)

Sane istuc[*](istud *dn ) quidem
[*](quid est px ) inquit,
sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.

Mihi vero
ille;
quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?

Quae cum essent[*](essent gs ) [*](sint *g*d sunt s del. Gul. ) dicta, in conspectu consedimus omnes.

p.7

Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus[*](omnibus *d ) omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de[*](de1 om. *d ) bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.

hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque[*](que om. px ) sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris,[*](pr. se m; praestarem p 1 (ceteris in ras.)) quod illi quae nesciant scire se putent,[*](putent *dn -ant *g ) ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se[*](se rem *g ) arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis[*](omnis *d. cf. Plato apol. 23 A Lact. ira 1, 6 s. epit. 35, 5 ) sapientia, non arbitrari sese[*](se gf ) scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum[*](tantum Dav. ad Lact. epit. 37 tam *g*d tamen vel tum s ) in virtute laudanda et in hominibus[*](hom. omnibus *d o. h. s ) ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.

Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta[*](constituta *g ) est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo[*](duos p 2 p 1 p 2 rg 2 f c ) autem praestantissimo[*](praestatnissimos mn ) studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi

p.8
autem, quia[*](quia *g*p qui wn ) Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter[*](dubitanter Bai. ) [*](-tantem *g ) [*](-tationem *d (tionem in ras. p)) de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem[*](consuetudine mn; adh. cons. in. ras. p ) disserendi reliquerunt. ita facta est,[*](est disserendi *d (diss. in ras. p)) quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.

Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem[*](mihi uid. quidem *t*d transposuit m c (q. in ras. p)) videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque[*](fugiendarumque om. p ) partitio.

Sed quid ago' inquit

aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam[*](sus sum n 1 g 1 f (Minerua g 1) sum sus p 1?) ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.

Tum Atticus

Tu vero
inquit
perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.

Quid me
inquam
putas, qui philosophiam iam professus[*](prof. iam *g ) sim[*](sim *dn sum *g ) populo nostro me[*](me om. *d ) exhibiturum.

[*](VA.)

Pergamus igitur
inquit,[*](inquit om. *gx ) 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio[*](rat. phil. p 1 ) triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum[*](uerum et *d ) quid falsum quid rectum in oratione pravumve[*](prauumue accedit s ) quid consentiens[*](consentiens sit Goer. ) quid repugnet[*](repugnat s -ans s -ans esset Mue. ) iudicando.
p.9

Ac primum[*](primam *d ) illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum[*](summum illud psmn ) bonum quo omnia referrentur,[*](referrentur *d*g ) [*](-ere- *g ) constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura[*](omn. e nat. Om. *g ) et animo[*](anima *g ) et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;

animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis[*](ingenii *g del. Man. ) virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis[*](exerc. ass. *d ) partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;[*](phil. ipsa *d ) in qua quod inchoatum est neque absolutum [*](add.xperfectumalii) progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi[*](abs., virtus, id est q. Chr. ) perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.