Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae[*](politae F2: polite L ) minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae[*](adipatae Nonius: adipate L: adipatum Lambinus ) dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus[*](Graecia ... minus secl. Sauppe: Graeci vulg. ) , Athenienses vero

p.2009
funditus repudiaverunt; quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.

itaque hic, quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post sensim incendens iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit audacius. Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura[*](dura L: dira vulg. 'Graeco verbo (miara/) melius responderet impura vel putida' Sandys ) odiosa intolerabilia esse dicit; quin etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellat[*](appellat M Goeller: appellet FPO ), utrum illa verba an portenta sint; ut Aeschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere.

facile est enim verbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam animorum incendiis inridere. Itaque se purgans iocatur Demosthenes: negat in eo positas esse fortunas Graeciae, hocine an illo verbo usus sit[*](hocine... sit Sauppe ex Aug. in Cresc. ii. 1, 2, Ambros. in Luc. ii. 42), hucine an illuc manum porrexerit[*](in hoc in eum L: hoc an illud verbum dixerit Strebaeus ). Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus? cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?

ad Atticorum igitur auris[*](aures vulg.: aut res L ) teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt; hi unum modo quale sit suspicantur. Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant, quod solum; quod Attice, non falluntur.