Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

est autem quidam interiectus inter hos[*](hos Nonius: om. L ) medius et quasi temperatus[*](temperatus Nonius: temperandus L ) nec acumine posteriorum nec fulmine[*](flumine Nonius ) utens superiorum, vicinus amborum, in neutro[*](in neutro L: neutro Nonius ) excellens, utriusque particeps vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers; isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem[*](facilitatem Manutius: facultatem L ) et aequabilitatem[*](aequabilitatem Manutius: aequalitatem L ) aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.

horum singulorum[*](singulorum secl. Bake ) generum quicumque vim in singulis consecuti sunt[*](in singulis consecuti sunt Poggius: in om. L: singuli sunt cons. Stangl: singuli c. sunt Schütz), magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed quaerendum est satisne id quod volumus effecerint.

videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter dicerent. Atque utinam

p.2008
in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus! esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos.

sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me [*](me add. Schenkl ) anteferre Demosthenem, quem velim[*](quem velim Mahly: eiusque vim Stangl: huiusque vim Heerdegen: eumque unum Sauppe: que vim FO: quem vim PM ) accommodare ad eam quam sentiam[*](sentiam L: sentio maluit Heerdegen ) eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se[*](dici se L: odiose vel invidiose Madvig ) desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt[*](ipsi Attice volunt L: nisi Attice nolunt Bake ) dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne[*](ne add. codd. dett. ) Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius[*](ipsius L: illius Bake cum codd. dett. ) viribus, non imbecillitate sua metiantur.

nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo iudicio minus firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non alienum puto.

semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque[*](ad eamque secl. Bake ) et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant.