Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
haec autem forma retinenda non diu est, nec dico[*](nec dico L: non dico Sauppe ) in per- oratione, quam ipsam includit[*](quam ipsam includit Beier: quam ipse includit L: qua in ipsa includitur Stangl:in quam ipsam includitur Bake: quam ipsa finis includit Schütz ), sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere[*](licere vulg.:liceret L ), transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci ko/mmata et kw=la nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum
quo autem pacto deceat incise membratimve dici iam videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod[*](quod L: quod iam Rufinus: quoniam Stangl ) ab aliis[*](ab aliis Rufinus: ab illis L ) eidem pedes aliis vocabulis nominantur.