Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnosci-

p.2069
tur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris[*](auditoris Heerdegen:actoris FO: auctoris PM ), tollit funditus veritatem et fidem. Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum quot modis commutanda.

adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut[*](ut vulg.: aut L ) nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meo[*](meo L: secl. non nulli: nostro alii ), aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat[*](desiderat L: desideret Ernesti ) quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquirit[*](anquirit codd. dett.: adquirit FPM:ac- quirat O1: acquirit O2 ) quid reprehendat[*](reprehendat vulg.: prehendat OM: prendat FP ).