Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an

p.2049
dabat hanc consuetudo licentiam? itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat:
patris mei meum factum pudet
pro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapit
pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
  1. neque tuom[*](tuum A: tu L ) umquam in gremium extollas liberorum
  2. ex te genus,
et idem:
namque Aesculapi liberorum.
at ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,
quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;
idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum[*](portentum vulg.: portentu AL ) pavos;
quae non sane sunt in omnibus[*](omnibus L: hominibus A: omnibus nominibus Heerdegen: nominibus Stangl ) neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?—
quam centuriam fabrum et procum,

ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid[*](et quid Heerdegen: ecqui Stangl: atqui vulg.: quid A: et qui L ) dixit[*](dux L ) Accius?

video sepulcra duo duorum corporum;
idemque
mulier una duum virum.
p.2050
quid verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc vel[*](vel om. A ) pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum[*](sestertiorum Itali: sestertium A: om. L ) nummorum, quod in his consuetudo varia non est.