Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui dia/logoi dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sic[*](quae ... sit non male secl. Bake ) probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocalium[*](vocalium Manutius: vocum AL ) concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
sed Graeci viderint; nobis ne si[*](ne si L: nisi A ) cupiamus. quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidamet ibidem:
quam numquam vobis Grai atque barbari.
Scipio invicte,et semel quidem nos[*](et semel quidem nos Heerdegen: et quidem nos AL: et quidem nos semel Bergk: atque item nos Seyffert ):
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.