Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut[*](aut ut A: ut aut L ) forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat[*](ut fiat A: est enim L: est enim ut fiat vulg. ) quasi structura quaedam nec tamen fiat[*](fiat A: fiet L ) operose; nam esset cum infinitus
nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam[*](formulam A: hanc viam L: formam ac viam Reid ) componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite[*](inconditis L ) positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui[*](qui vulg.: quin AL ) vocalis nolit coniungere.