Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

'at ius profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam[*](eloquentiam A: eloquentia L ) autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea[*](ea om. L: eam, tamen Stangl ) se valere dissimulant[*](dissimulat AL: dissimulatur Ernesti ).' propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?

ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui[*](qui vulg.: quid AL ) enim possem, cum et[*](et om. A ) afuissem domo[*](domo om. L ) adulescens et horum studiorum causa maria[*](maria A: mare L ) transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare[*](dissimularem L: dissimulare? non me Stangl ) me didicisse? Quid[*](quid AL: qui codd. dett. erat cur om. A ) erat cur probarem[*](improbarem Jahn ) nisi quod parum fortasse profeceram?

quod cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus

p.2046
in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis habuerunt.