Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sed si profiterer[*](profiterer Ernesti: profitear L: profiteatur A )—quod utinam possem!—me studiosis dicendi praecepta et quasi vias quae ad eloquentiam ferrent[*](ferrent AL: ferent Jahn: ferant Kayser ) traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator reprehenderet[*](reprehenderet AL: reprehendet cod. Vict.: reprehendat Bake )? nam quis umquam dubitavit quin[*](quin L: quod A ) in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque[*](pacatis maluit Piderit ) rebus, secundas iuris scientia? cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum esset, in altera praescriptionum[*](praescriptionum cod. Laur. Poggii: persecutionum AL ) cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet.

cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo[*](aut...eo secl. Hoerner ) iuventutem, vituperetur? nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam[*](universam L: iuvat eversam A ) rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?