Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sed tamen, quoniam[*](quod iam L ) et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere. Nam[*](Nam A: Sed L: et A: nam et L ) ille magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis; nos minus[*](minus A: nimis Manutius: non minus vulg., om. L ). Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat.

atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter[*](aequaliter Schütz ) in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramus[*](eramus L: oramus (superscripto ba) A ) et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis dicendi[*](dicendi om. A ) audiendi incredibilia studia convertimus.