Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in Habiti[*](Habiti AL: Aviti vulg. )? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel[*](accusarentur vel opes A: arbitrarer L ) ipsi[*](arbitrarer vel ipsi Schütz ) possent legere[*](posse eligere L ) qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus oratoris[*](oratoris om. A ml: oratoria Bentley ) cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.

non adsequimur; at quid sequi[*](sequi Heerdegen: siqui A: si qui F: si quid OPM: at quid deceat vulg. ) deceat videmus.

p.2032
Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, et[*](et A, secl. Stangl: ut L: etiam Friedrich ) usque eo difficiles ac morosi sumus, ut nobis[*](nobis interdum Schütz, coll. Quintil. x. 1. 24, xii. 1. 22) non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas; ita sunt avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.