Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis[*](Iuventatis corr. Victorius: lucutatis FOG: luctantis codd. ), quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl [*](xxxBHMG) annos natus Ennius fuerit: quoi[*](cui vulg.: quod L fuerit Madvig: fuit L ) si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.

haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista

p.1022
quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus[*](oratorum... aetatibus secl. Stangl ), istam diligentiam esse accommodatam puto.

recte, inquam, Brute, intellegis. Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato! Tamen[*](tamen L: ita me Weidner: nam Naevi Eberhard ) illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat[*](enumerat BHM ) Ennius, bellum[*](bellum codd. det.: bello L ) Punicum quasi Myronis opus delectat.