Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sed quoniam per- petua quadam felicitate usus ille excessit[*](excessit Bake: cessit L ) e vita suo magis quam suorum civium tempore et tum occidit cum lugere facilius rem publicam posset, si viveret, quam iuvare, vixit que tam diu quam licuit in civitate bene beateque vivere: nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus, illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamur, ut, quotienscumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, ilium potius quam nosmet ipsos diligere videamur.

nam si id dolemus, quod eo iam frui nobis non licet, nostrum est id malum quod modice feramus, ne id non ad amicitiam sed ad domesticam utilitatem referre videamur; sin tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit angimur[*](angimur vulg.: angitur O2B1H1 ), summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur.

etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi- deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc autem aut [*](hunc autem aut Piderit: hunc autem et L: hunc aut Lambinus: hunc autem Ellendt ) praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret.

equidem angor animo non consili, non ingeni, non auctoritatis armis egere rem publicam, quae didiceram tractare[*](didicerat ille tr. maluit Friedrich ) quibusque me assuefeceram quaeque erant propria cum praestantis in re publica viri tum bene moratae et bene constitutae civitatis. Quod si fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et oratio, tum profecto fuit cum patrocinium pacis exclusum est aut errore[*](aut errore vulg.: aut terrore L ) hominum aut timore.

ita nobismet ipsis[*](ipsis om. BHM )

p.1004
accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.

itaque ei mihi videntur fortunate beate que vixisse cum in ceteris civitatibus tum maxime in nostra, quibus cum auctoritate rerumque gestarum gloria tum etiam sapientiae laude perfrui licuit. Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.

nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit[*](venit Fleckeisen: venerat L ), homines cum inter se coniuncti tum mihi ita cari itaque[*](itaque codd.: atque O ) iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit. Quos postquam salutavi: Quid vos, inquam, Brute et Attice ? numquid[*](numquid Nipperdey: nunc quid L ) tandem novi? Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire velis aut ego pro certo dicere audeam.

tum Atticus: Eo, inquit, ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla molestia. Vos vero, inquam, Attice, et praesentem[*](praesentem F: praesente codd.) me cura levatis et absenti magna solacia dedistis. Nam vestris primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi. Tum ille: Legi, inquit, perlibenter epistulam quam ad te Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te pru- denter et consolari amicissime.

recte, inquam, est visus; nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.

p.1005
Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.

tum Brutus: Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re consecutus sum. Sed scire cupio, quae te Attici litterae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut spero, salutem attulerunt. Salutem ? inquit ille. Quodnam tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit? An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio aut ad hoc tempus aptior quam illius libri quo me hic adfatus quasi iacentem excitavit?

turn ille: Nempe eum dicis[*](dicis vulg.: dices codd. ), inquit, quo iste omnem rerum[*](rerum L: r. Romanarum Bake: r. nostrarum Jahn ) memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse. tum Atticus: Optatissimum mihi[*](mihi quidem est F: mihi est quidem est G: quidem mihi est OB1M: quidem mihi H: mihi quidem opt. est B: mihi, inquit, est Stangl ) quidem est quod dicis; sed quid tandem habuit liber iste quod tibi aut novum aut tanto usui posset esse[*](esse posset O )?