Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem[*](et eam attulit Mahly: attulit et eam Gud. 38) quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem. Quae[*](quae Eberhard: qua L: quo B1H1 vetus ) cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere iubet quae acceperis aut etiam cumulatiore, si possis.

p.1006

ego autem voluntatem tibi profecto emetiar[*](emetiar L: remetiar vulg. ), sed rem ipsam nonduin posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus est [*](est addit Bake ) exustus- que siti flos[*](siti flos Lam- binus: flos siti L ) veteris ubertatis exaruit—nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris: modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum[*](cum vulg.: quam FOMB1H1 vetns: sepe BHG ) multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet. Tum ille:

ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris. Mihi quoque, inquit Brutus, [et[*](et secl. vulg.: tuentur Fleckeisen et Friedrich )] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo [*](incommodo se tuo Eberhard: incommodo L: se incommodo tuo Lambinus ) exacturum negat.

at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi re- promittere istuc quidem ausim[*](ausim G2: ausus sim codd. ). Nam hunc, qui negat, video flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit, Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum animadverti paulo te hilariorem.

itaque quoniam hic quod mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes ego a te peto. Quidnam id ? inquam. Vt scribas, inquit, aliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam ut illos de re public libros edidisti, nihil a te sane postea

p.1007
accepimus: eisque nosmet ipsi ad rerum nostrarum[*](ad rerum nostrarum Lambinus: ad veterum annalium Victor Pisanus: ad rerum naturalium L: ad veterum rerum nostrarum vulg.: ad v. r. nostratium Baehrens ) memo- riam comprehendendam impulsi atque incensi sumus. Sed illa, cum poteris; atque ut possis, rogo;

nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus. Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano in cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent. Quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire se velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus esse vacuum. Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae coeperas et Bruto et mihi.

ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum animum aut sane[*](sane codd.: plane Wetzel ), si potes, libera.

Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam. scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi[*](quasi sccl. Stangl: graviter maluit Eberhard ) deflevisse iu- diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.

Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam[*](ecquodnam O: et quodnam F: quodnam vulg. ) curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.

tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla res[*](res codd.: vis C. F. W. Müller studioso mei Margraff: studiosum et L: studioso codd.: studioso et diserto Prohasel: tam studiosum et exercitatum audienti Friedrich ) eripiet te praesertim tam studioso mei.

p.1008
Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit; qua re qui eloquentiae verae[*](verae vulg.: vere L ) dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quis- quam potest.

praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon- dam habita in civitate pulcherrima[*](pulcherrime FOG ), nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con- sedimus.

hic ego: Laudare[*](laudare H2: laudari L ) igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere[*](exprimere vel exponere codd. dett. ) quantamque eis[*](his L ) qui sint[*](sunt BHM ) eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim[*](conferam veri FO2 vetus ), sive illa[*](illa O1G2: ulla codd. ) arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re[*](quare L: quarum Kayser ) quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficul tatem habeat[*](habeat G2: habeant L ) existimari potest.