Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ardebat autem cupiditate[*](cupiditate dicendi maluit Kayser ) sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones[*](collectiones vuig.: coniectiones L ), memor et quae[*](eorum quae Orelli: memor et quae L ) essent dicta contra quaeque ipse dixisset.
erat in
Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat[*](aberat, aberat maluit Wex. ) etiam[*](M. secl. Ellendt ) M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui[*](cui vulg.: qui L ) frequens aderam, quamquam[*](quamquam L: cum vulg.: quoque Madvig ) pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique[*](utique Jahn: uterque L: utentes uterque Buttmann ) Philippo, cuius in testimonio[*](in testimonio secl. Weidner ) contentio et vim accusatoris habebat et copiam.