Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quod autem plures a nobis nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare ei)/rwna [*](ei)/rwnavulg.: ironia L) me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate.
tum Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.
hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et [*](et add. Ellendt ) quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, [*](erant add. Rau ) excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nullo[*](in nullo vulg.: in nullo viro O2 al: in viro G1M3: invito C ) cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium [*](omnia omnium Stangl: omnia omnia FBHM: omnia C ) adversariorum dicta meminisset.