Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate coniunctus. Is, cum post curulem aedilitatem[*](aedilitatem FOG: dignitatem C ) iudex quaestionis esset, est mortuus; in quo fateor vulgi iudicium a iudicio meo dissensisse. Nam populo non erat satis vendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et[*](rapida [et] Schütz: rapiditate et Dederich: rapiditate [et celeritate] Eberhard: r. linguae c. Weidner: ea ipsa c. Martha ) celeritate caecata oratio; sed neque verbis aptiorem cito alium dixerim neque sententiis crebriorem. Praeterea perfectus in litteris iurisque civilis 265 iam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam. Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, politiko/n. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia; atque haec omnia vitae decorabat gravitas[*](gravitas C: dignitas P1: granditas (1. 17) ... gravitas Orelli: gravitas ... castitas coni. Stangl ) et integritas. Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio. Quanta severitas in vult ! quantum pondus in verbis! quam nihil non consideratum exibat ex ore!

tum Brutus Torquati et Triari mentione commotus—utrumque enim eorum admodum dilexerat—: Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia, de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus[*](nec augeamus OG ) dolorem. Nam et praeteritorum recordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere

p.1080
et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.

Sunt etiam[*](sunt enim Kayser ) ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267 qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter; Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit. L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen et multa cum libertate dicebat.