Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat[*](emendabat OG ). Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam[*](magnificam et generosam Lambinus (coll. Suet. Iul. 55): magnifica et generosa L ) quodam modo.

tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios[*]( (compluris autem legi) ...commentarii Stangl ), quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem[*](quos idem Stangl: quos Bake: quosdam L ), inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta[*](detracto Lambinus ). Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent[*](illa volent Suefon.: volunt illa L ) calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim[*](enim est BHM ) in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.

C. Sicinius[*](Sicinius vulg. (coll. §264): Sinicius FOG: sinucius C ) igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.

p.1079
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.