Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Quid Crassum, inquam, ilium censes, istius Liciniae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem 30 dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam,

p.1062
iudicas, Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae stirpe generatum. Nam et de duobus avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius quattuor illi filii[*](quattuor illi filii Jahn: quattuor filii L: quattuor filii consulates Campe ), P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus. Iam duorum abavorum quam est inlustre nomen,

P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam[*](atque inluminatam L (secl. Kayser): atque innatam Schütz: atque inseminatam Stangl: alii alia )] sapientiam!— similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.

nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc[*](hoc vulg.: hic F: id C ) quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum[*]([parte] earum Vassis: partium earum Stangl ) omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.

Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari[*](praeparari vulg.: praeparare L: apparari Campe ) et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione; erant[que][*](erantque FO: erant C ) ei quaedam ex his paria cum

p.1063
Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse[*](nec vero... defuisse secl. Eberhard ).

itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum tardus in cogitando tum in struendo[*](in struendo F: in instruendo C ) dissipatus fuit. Reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos inridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis[*](quis L et Quintil.: quid Campe ) loqueretur[*](loqueretur vulg.: loquetur L ) e luntre[*](eluntre FMG: e lintre O2: cluntre O1: eli intre BH: in luntre Quintil. ), et Cn. Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus,—neque aliud in eo oratoris simile quicquam[*](neque ... quicquam secl. Kayser ).

is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.' Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur[*](oblivisceretur Manutius ) quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset[*](cum ... habuisset secl. Ernesti )] omnisque ille sermo ductus est [*](ductus est Orelli: ductus esset Lambinus: ductus L: ducitur vulg. ) e

p.1064
percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum[*](disputatioque ... dialogorum secl. Kayser ), cum sermo esset institutus senatu misso[*](in quo... misso secl. Eberhard ), quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset[*](administravit M: administravisset C ) in Gallia.

Tum Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem sermone dicat in senatum[*](in senatum codd. dei.: in senatu L ) se Caesare consule non accedere et id[*](et id Lambinus: sed id L ) dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset[*](ut ne ... posuisset secl. Eberhard ), huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.

itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius aetatis aequalibus[*](vivis eius aetatis aeq. Friedrich: vivis eius aequalibus L (secl. Kayser): a temporis eius aeq. Madvig: a suis aeq. Piderit: vivis etiam aeq. Stangl ) proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter[*](mediocriter L: non mediocriter Stangl ) fuisse concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad instituta redeamus.

p.1065

In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit[*](fuit secl. Vassis ) illius eloquentissimi viri filius[*](filius. Is Jahn ). Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.

Multum ab his aberat L. Fufius, tamen[*](tamen L: tametsi Eberhard ) ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat[*](cepit maluit Stangl ). Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis[*](id est a iudiciis secl. Manutius ), et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.

Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus[*](contionibus vulg.: cognitionibus L ). Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam[*](etiam M. Stangl ) Palicanus auribus imperitorum.