Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem: intellegit oratorem[*](oratorem secl. Weidner ) in ea causa non adesse, qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam fidibus manum. Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut[*](ut aut L: aut secl. Martha ) doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius: ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
cum haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego tamquam de integro ordiens: Quando igitur, inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime iudicio illorum hominum et illius aetatis[*](maxime cum meoiudicio tum omnium illius aetatis Eberhard: maxime iudicio illorum omnium [et illius aetatis] Martha: maxime et meoet omnium et illius aetatis oratoribus Jahn ) dixissem probatos, revertar ad eos ipsos; tum reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam ergo oratorum bonorum—hos enim quaerimus—duo genera sunt, unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium; etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et cor-
fuit enim Sulpicius vel maxime omnium[*](omnium add. codd. det. ), quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. Vox cum magna tum suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
o magnam, inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximae[*](maximae codd. det.: maxime L ) altera alteri defuit. atque in his oratoribus illud[*](post illud add. inquam Weidner ) animadvertendum est, posse esse summos, qui inter se sint dissimiles.' Nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicio[*](Sulpicio L: Sulpicii Madvig ), et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo[*](et lenissimo C: e denissimo O1: et lenissimum GM1: et lentissimo Vogel ex Quintil. ii. 8, 11) Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
sulpici orationes quae feruntur, eas post mortem eius scripsisse P. Cannutius[*](Canutius vulg. ) putatur aequalis meus, homo extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus. Ipsius Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque posse diceret. Cottae pro
sed idem Aelius Stoicus esse voluit[*](Stoicus esse voluit vulg.: Stoicus voluit L: Stoicus studuit Martha: Stoicum se voluit Stangl ), orator autem nec studuit umquam nec fuit. Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. Metello †F., ut Q. Caepioni[*](L. F. Martha: Balearici filio Lambinus Caepioni vulg.: Caepione L ), ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.
his enim scriptis[*](scriptis om. O1: scribendis Lambinus: scribentibus Kraffert ) etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas. his duobus eiusdem aetatis adnumerabatur nemo tertius, sed mihi placebat Pomponius maxime, vel dicam, minime displicebat. Locus erat omnino in maximis causis praeter eos de quibus supra dixi nemini, propterea quod Antonius, qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat; fastidiosior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad Caesarem; †Cotta† Sulpicius expetebantur[*](post Cotta Sulpiciusque expetebantur Martha: rarius Cotta et Sulpicius expetebantur Eberhard: tum C. et S. expetebantur Piderit: Cotta raro, rarius S. expetebatur Stangl: alii alia ). Ita ab his sex patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quam nostra aetate iudicia fiebant, neque hoc quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius.
Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni
omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent. Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat[*](sibi ipse non conveniat L: sibi ipsum non conveniat Lambinus: tibi ipse non convenias Ernesti ), quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te[*](te om. HG ) dixerit ? Sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter adscivimus.
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio[*](in gremio vulg.: gremio L ) educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.