Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens; Antoni genus dicendi multo aptius iudiciis quam contionibus.

Hoc loco ipsum Domitium non relinquo. Nam etsi non fuit in oratorum numero, tamen pono satis in eo fuisse orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur; quod idem de C. Caelio dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis amicis eius, in re publica ipsius dignitati[*](dignitatis L ) satis. Eodem tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine et diligenter loquentibus[*](Latine... loquentibus secl. Kraffert ) numeratus est; qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit. Eodem tempore C. Claudius[*](Clodius L ), etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam[*](potentiam L: prudentiam Campe ) magnus erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat. Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus

C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire. Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum[*](tantum exemplorum secl. Kayser ), tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur. Easdem argutias in tragoedias satis ille quidem acute, sed parum tragice transtulit. Quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargutus, in fabulis quidem etiam, ut scitis, disertus.

fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus[*](factus L: natus maluit Eberhard ) ad dicendum,

p.1049
M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus; isqui[*](is qui Jahn ) accusavit C. Fimbriam, M. Mari Gratidiani pater[*](pater vulg.: patrem L ).

atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; una[*](una Madvig: illa L: et illa Bake ) Romae contra Caepionem nobilis sane, quoi[*](cui vulg.: quo L ) orationi Caepionis ore respondit Aelius[*](L. Aelius Stangl ), qui scriptitavit orationes multis, orator ipse numquam fuit.

apud maiores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate; eius etiam[*](etiam FOG: autem C ) oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum Brutus: Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis? praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio. Et Brutus:

qui est, inquit, iste tandem urbanitatis color? Nescio, inquam; tantum esse quendam scio. Id tu, Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris; audies tum[*](tum Weidner: tu L ) quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt; illud est maius, quod in vocibus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat[*](retinnit Schneider: retinuit FOG: recinuit BHM ) urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet sed etiam in ceteris.

ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius?

p.1050
Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum[*](cum B1H1M1: quom F: quomodo OG ) aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium. Sic, ut opinor[*](omnium. Sic, ut opinor Friedrich: Omnino sic [ut], opinor Stangl: Omnium hic [ut opinor in nostris] Martha: omnium L: omnino codd. det. ), in nostris est quidam urbanorum, sicut illic[*](illic OM2: illis GM1: ille C ) Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est ad nostros revertamur[*](id est ... revertamur secl. Lambinus ).

Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus. Itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi anteferret, neque secundum tamen neque tertium dixerim. Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur. Sed tamen erant ea in Philippo, quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna diceret: summa libertas in oratione, multae facetiae; satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis; erat etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto[*](et maledicto secl. Kayser ) facetus.

horum aetati prope coniunctus L. Gellius[*](Gellius est Stangl ) non tam vendibilis orator, quamvis[*](quamvis Jeep: quam ut L ) nescires quid ei deesset; nec enim erat indoctus nec tardus ad excogitandum nec Romanarum rerum immemor et verbis solutus satis; sed in magnos oratores inciderat eius aetas; multam tamen operam amicis et utilem praebuit, atque ita diu vixit ut multarum aetatum

p.1051
oratoribus implicaretur.

multum etiam in causis versabatur[*](versabatur Kayser: versaretur L: versatus est Stangl ) isdem fere temporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco fuit, homo et Graecis doctus litteris et Latinis. Dicebat etiam L. Scipio non imperite Gnaeusque Pompeius Sex. F. aliquem[*](at aliquem vulg.: at quem H1: at quem C ) numerum obtinebat. Nam Sex. frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris civilis et ad perfectam[*](perfectam vulg.: perfectum L ) geometriae et[*](et add. vulg. ) rerum Stoicarum scientiam. †Item in iure et ante hos[*](scientiam item in iure, et ante hos C: item in iure eminuerat ante Prohasel. Glossema in verbis simili ratione inesse putat Martha: magnus L: cognitus Rau: simili ratione prope maluit Schütz: prope sim. ulla oratione Bake ) M. Brutus et paulo post eum C. Billienus homo per se magnus prope simili ratione summus evaserat; qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus et in eas petitionis angustias incidisset.

cn. autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata. Sed ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum fuerunt, iam ad oratores revertamur. Censeo, inquit Atticus; eloquentis enim videbare, non sedulos velle conquirere.