Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

hic enim adtulit hanc artem omnium artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis aut respondebantur aut agebantur. dialecticam mihi videris dicere[*](dicere inquit L: inquit dicere cod. det. ), inquit. Recte, inquam, intellegis; sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum[*](quorum volumina multa Koch ) similia nulla sunt, facillime perspici potest.

cumque discendi[*](dicendi FO2 ) causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit; Balbi docti et eruditi hominis

p.1045
in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus. Sic et habet quod uterque eorum habuit, et explevit quod utrique defuit.

itaque ut Crassus mihi videtur sapientius fecisse quam Scaevola—hic enim causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur; ille se consuli nolebat[*](nolebat vulg.: solebat L ), ne qua in re inferior esset quam Scaevola—, sic Servius sapientissime[*](sapientissime vulg.: apsentissume L ), cum[*](qui cum Eberhard ) duae[*](duae H2: duo L (et sic saepe)) civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.

tum Brutus: Ita prorsus, inquit, et antea putabam—audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere—et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo; simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et [*](et add. vulg. (invidiaque cod. det.)) invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea[*](uti ea vulg.: ut in (L) ea... exulcerari. . . conciliari Martha ) [*](macerare maluit Madvig ) non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur. Quali enim te erga ilium perspicio, tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi. itaque doleo et illius consilio et tua voce populum Romanum carere tam diu; quod cum per se dolendum est tum multo magis consideranti ad quos ista non tralata sint, sed nescio quo pacto devenerint. Hic Atticus: Dixeram, inquit, a principio, de re publica ut sileremus; itaque faciamus. Nam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus.

pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem

p.1046
persequamur. Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur; a principio statim, quod erat apud eum semper accuratum, exspectatione dignus videbatur. Non multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis; vehemens[*](vehemens interdum et irata Campe ) et interdum irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae; quodque difficile est, idem et perornatus et perbrevis; iam in altercando invenit parem neminem.

versatus est in omni fere genere causarum; mature in locum principum oratorum venit. Accusavit C. Carbonem eloquentissimum hominem admodum adulescens; summam ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus.

defendit postea Liciniam virginem, cum annos xxvii natus esset. In ea ipsa causa fuit eloquentissimus orationisque eius scriptas quasdam partis reliquit. Voluit adulescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid adtingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere; exstat in eam legem senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat oratio. Multae deinde causae; sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bis[*](bis om. O, secl. Lambinus ) narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.

ita prorsus, inquit Brutus; sed ne de Scaevolae quidem tribunatu quicquam audivisse videor et eum conlegam Crassi credo fuisse. Omnibus quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno post fuit eoque in Rostris sedente suasit Serviliam legem Crassus; nam censuram sine Scaevola gessit: eum enim magistratum nemo umquam Scaevolarum petivit. Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum[*](tum L: dum F, secl, Kayser ) habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat. His enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione

p.1047
consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius. Quod idcirco posui ut dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitisset posset notari et intellegeretur iam ad summum paene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, a iure civili, ab historia fuisset instructior.

erit, inquit [M.] Brutus[*](M. secl. Heusinger ), aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam. Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione† defensione iuncta†[*](in consulatu pro Q. Caepione defensione iuncta L: ex consulatu (peculatus) r(ei) Q. Caepionis defensio minuta Stangl, qui et conicit in c. pro Q. C. (testimonii loco oratio) defensione tincta) non brevis ut laudatio, ut oratio autem brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic peri/odon [*](perhiodorum L, corr. vulg. ) appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae kw=la Graeci vocant, dispertiebat orationem[*](dispertibat oratione L, corr. vulg. ) libentius.

hoc loco Brutus: Quando quidem tu istos oratores, inquit, tanto opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset scribere: cum enim omnibus memoriam sui tum etiam disciplinam dicendi nobis reliquissent. Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis[*](eis vulg.: his L ) orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.

et ego: Mihi quidem a pueritia quasi magistra fuit, inquam, illa in legem Caepionis oratio; in qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit. Multa in illa oratione graviter, multa leniter, multa aspere, multa facete dicta sunt; plura etiam dicta quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intellegi potest. Ipsa illa censoria contra Cn.

p.1048
Domitium conlegam non est oratio, sed quasi capita rerum et orationis commentarium paulo plenius. Nulla est enim altercatio clamoribus umquam habita maioribus.