Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentis fuisse. Facultatum infirmatione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertum[*](apertum codd.: ineptum Ernesti ), ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret.