Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt—sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est.
quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur[*](dicitur vulg.: dicatur P ); quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectant[*](Spectant nescio quis apud Lambinum: spectantur vulg. ) etiam ad causam facti motus animorum,
si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi[*](periculum P ) vel in longinquum tempus differendi[*](deferendi P ); aut si iudici poena levior quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor.
his enim fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et
C. Teneo et quaero qui[*](qui codd.: si P ) sint illi eventus quos ex causis effici dixisti. P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa facti vestigia; quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit[*](interfuit P ) aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut. obsignatum aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant.
quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset[*](possit P ), ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam.