Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco; in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est.
in illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi enim dolor iustus vim tum illam excitavit[*](vim ... excitavit om. P ) , non tribuni actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem, qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per vim egerit.
in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse factum[*](factum delet Schütz ) defenditur, cum est facti
sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem genus in eis causis[*](in eis causis P: in eas causas vulg.) incurrit quae coniectura continentur. Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest. Ne in definitionem quidem venit genere script ipsius. Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facit[*](facit P: parit vulg. ).
cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit; aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inveniendi