Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nihil umquam longius his[*](his om. D) Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos[*](nos V: non D) autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur[*](non voc. convoc. bns: voc. t). sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem.

hic enim dies vobis[*](dies vobis V, Cus.: vobis dies D), patres conscripti, inluxit, haec potestas data est[*](haec... est del. Cobet) ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum[*](vester Reid (cf. iv. 1)), quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis a[*](sitis a ns: sit ista V, Cus.: sint a bt) populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam[*](quantam om. D) gratiam consecuti. atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.

pacem volt M. Antonius? arma deponat[*](ponat D), roget, deprecetur. neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse[*](esse quam amicus D fort. maluerit (numeri causa, cf. Zielinski, p. 138)) maluit. nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimum[*](et severissimum om. D) iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae. primum duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.

quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur[*](laudatur V)? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de[*](ut et de D: ut et V: ut de Halm) praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore[*](tempore V: die D) referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem[*](legionum... quidem om. V1) legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?

hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem[*](Cotylonem bt (cf. Plut. Ant. 18): Cotyian Cotyionem V1 (an post Cotyian add. V2): Cotylam eam (iam n2) ns: Cotylam ante Stangl) inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint[*](sunt D) quidam eorum, qui post me rogabuntur—facilius contra dicerem si quid videretur. est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio[*](M. nst: om. Vb) illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. quid est aliud omnia ad bellum civile hosti[*](hosti Vb: hostilia nst) arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? equitatum dico? dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est[*](est Lambinus: om. codd.).

tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia[*](exercitu pecunia D), peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae excusationes sunt: ‘meus amicus est.’ sit patriae prius. ‘meus cognatus.’ an potest cognatio propior ulla[*](ulla propior D) esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? ‘mihi pecuniam tribuit.’ cupio videre qui id audeat dicere[*](attri. D). quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini. agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum[*](urbis, agrorum scripsi (cf. xiii. 42 et 47): urbis eruendorum (urbis eruen. m. 2 in ras.) agrorum V: eripiendorum (dirip. s) urbis agrorum D: urbis dividundae, agrorum Halm) suis latronibus condonandi, populum Romanum[*](populi Romani Manutius) servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. dubitate quid agatis. ‘at[*](at Vb2: an cett.) non cadunt haec in Antonium.'

hoc ne Cotylo[*](Catulo Vn: Cotyla ed. R (cf. § 5)) quidem dicere auderet. quid enim[*](enim D: enim autem V) in eum non cadit qui, cuius[*](cuius V: cum eius D) acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare poteramus? ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. quid? hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia ferri potuit? sed[*](sed silet Madvig) augur verecundus sine conlegis de auspiciis. quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum[*](augurum om. V); Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris[*](C. om. D): ille biennium, hi sexennium[*](ille biennium, hi (hic V) sexennium Zumpt, V: ille biennii, iste (ille t) sexennii D). etiam[*](num etiam D) hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? quid? non ante lata quam scripta est? quid[*](est? quid? est D)? non ante factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus? Vbi lex Caecilia et Didia,

ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena[*](poenae D) recenti lege Iunia et Licinia? possuntne hae[*](haec V1 (cf. Deiot. 26)) leges esse ratae[*](ratae esse D) sine interitu legum reliquarum? eccui potestas in forum insinuandi[*](insinuandi V: introeundi D) fuit? quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent, sustinere[*](sustinere me non afferre D) tamen eum ac ferre posse tantam vim tempestatis, imbris[*](tempestatis, imbris Wesenberg: temp. imbris ac codd.: tempestatis del. Madvig), turbinum mirum videretur. quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri?

quid? quod cum eo conlega tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est[*](arb. est pertinere nst)? sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe[*](urbe om. D) prohibentur castellis et operibus, ita[*](ita hoc loco habet n2 (ita ed. k., Madvig): ante castellis cett.) ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres.

quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque[*](eisque V: suisque D) legibus populum non teneri. si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis[*](coloniis ns: colonis cett) in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. quamvis enim res[*](enim res V: ergo leges D) bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae[*](eae n, Halm: ae V: oeae s: a t: hae b) leges non[*](non om. D) sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est.

illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium[*](sestertium om. D) septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit[*](vertit D), ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse[*](potuisse K (= Kaput) add. V, cf. Cat. 1. 26, Rab. perd. 4). quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit[*](illi tot ... exhausit scripsi: illi ... tota exhausit codd.: illi ... tota ex re p. hausit Pluygers) domus? decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. haec se ex commentariis C. Caesaris[*](C. om. D), quorum ipse auctor erat, agere dicebat. calebant[*](calebant om. D) in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur.

neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret[*](ex Caesare diceret D), sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam[*](numquam V: tamquam D) facta ad aerarium deferebantur[*](referebantur D). huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum[*](earumque rerum D) falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo[*](unam in domo V: unam in domum Garatoni) coacervata est ut, si hoc genus pecuniae[*](pecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae) iure redigatur[*](iure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli), non sit pecunia rei publicae defutura. legem[*](is legem D) etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas[*](et Alaudas codd.: Alaudas Cobet: fort. ex Alaudis) iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!

avet[*](pavet D) animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo[*](amo supplevi) Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac[*](fac Faernus: faci V: fac ita bns1t: facetus s2) non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est[*](quod max. est om. D), leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo[*](homo V: onemo t: quo nemo bns) praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio[*](M'. Manutius: M. D: om. V) consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.

quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modum[*](quem ad modum V: quem bns: quae t) ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. at[*](at om. V) Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie[*](cotidie ante peric. habent D) facit[*](faciat s). sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos.

hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. en causam[*](en causam Lambinus: em causam V, Cus.: haec causa D) cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur[*](feretur V, Cus.), ut eos iudices haberemus quos hospites[*](quos socios ad epulas hospites D) habere nemo velit. scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.

sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse[*](fuisse V: fecissent D) ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur[*](imprimeret D) rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque[*](cognitumque om. D) esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo[*](hanc ego b huius modi D) et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi[*](vi om. V) salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?

an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem[*](post conditam urbem om. D) palam secum habuerit[*](habuerit V: habuit D) armatos[*](armatos si post conditam urbem add. D)? quod neque reges nostri[*](nostri om. D) fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.

at[*](at om. D) hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Crassicius[*](Crassicius Bardili (cf. xiii. 3): Classicius D (Cassinus b1): Cassius V), mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu[*](non modo .. auditu Schütz: non modo auditus (-tu Cus.), sed etiam aspectu V, Cus.: auditu non modo aspectu D), in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; de[*](de V, Cus.: e D) templo carcerem fieri; opertis[*](apertis Cus.) valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere.

huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam[*](etiam hoc loco posuit Halm: ante Kal habet V, post huc D: fort. huc nisi venirem etiam fabros (del. Kal. Sept.)) fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. veni postridie: ipse non venit. locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi[*](pericula D) minae postulabant. at ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet—fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx[*](xxx ns: triginta cett) diebus ante[*](ante me D)—inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d.[*](a d. ad D: om. V) xiii. Kalendas Octobris. ipse interea xvii[*](xvii t: septemdecim cett.) dies[*](dies b: diebus V: dies, ut digestio potius quam declamatio videretur nst) de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet.

cum is dies quo me adesse[*](adesse D: ad V) iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex[*](ex V, Cus.: om. D) ore impurissimo evomuit. quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. hic pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. tantum quisque[*](tantum quisquerat divisor D med. omissis) habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius.