Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
cum facile orari, Caesar, tum semel exorari[*](exorari γ) soles. nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum[*](tum dett. aliquot: cum αβag: tantum h) auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse[*](ipse tamen β ita cum aah: itaque cum β: ita si cum g) aetatis excusatione usus esset.