Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum[*](adfectum Hγ: adflictum Aβ) illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant[*](teque... cognoverant del. Madvig: teque cum huic iratum, tum sibi Eberhard), quodque[*](cumque β) apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam[*](et per clem. β) tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam[*](tam del. Manutius (contra Prisc. K. ii. 93)) in bellis neque in proeliis quam in[*](in om. β (contra Prisc.)) promissis et fide firmiorem. tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt.