Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos[*](domesticos βa: om. Cαgh) parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis[*](omnis mea β) spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.
hanc enim, C. Caesar[*](causam C. Caesar β), causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regi[*](ei regi aa: ei rei gh: regi β) non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum[*](in regem Deiotarum αβa: in rege Deiotaro hg) recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio.
quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque[*](nec... nec β) usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.