Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit: quis tuum patrem ante[*](ante Cαa: antea βσ) quis esset quam cuius gener[*](gener C2AVγ: genere C1Hβ) esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis[*](repudiaretis (ex -itis D) β: -ritis Cαγ), tamen inimicitias hominum more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non expetere vitam, non capitis arcessere. esto: concedatur haec quoque acerbitatis[*](acerbitatis CHVβa: acerbitas Aσ) et odi magnitudo: adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere, abducere[*](abducere Cαa: adducere βσ) domum, contra dominum armare, hoc est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in servitute[*](in serv. βσ: et in serv. Cαa) dominatus.