Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta[*](sumpta esse γ), consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis[*](nobis αD: novis BEγ) imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. in summo tamen timore quiescendum esse[*](esse αβ: ut sibi esset (-se g) γ) arbitrabatur. maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis[*](omnis αg: omnisque βa: omnis et h) consularis—sic enim ei nuntiabatur[*](ei nunt. enunt. β)—cunctum senatum, totam Italiam effusam[*](esse effusam β). talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri[*](nulli veri nuntii γ) subsequebantur. nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum[*](certorum HBDE1: ceterorum AVE2γ) hominum contra dignitatem tuam. quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum[*](leg. ad eum α: ad eum leg. βγ) litteraeque venerunt.
ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem[*](in quem E2γ (contra Arusian. K. vii. p. 461)) nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enim[*](neque enim β), si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius[*](eius β) fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tanto[*](quanto... tanto β (contra Serv. Aen. xi. 438)) ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus[*](omnibus Aβ: in omnibus VE2γ: omnia H) praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.
ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatus[*](evocatus γ: vocatus αβ) ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad[*](non ut ad αa: non ad βh: non ut g) insequentem, id est ad periculi[*](periculi αBDa: -culum Egh), non ad victoriae societatem. itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit.