Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
redimunt (castores) se ea parte corporis, propter quam maxime expetuntur.
sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur, sed quaesitum ab aliis est.
illa[*](illa suppl. Manutius) audivimus[*](audivimus S: audimus P M), hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.
ac neque illius Crassi factum superioris[*](factum neque super. Σ: corr. Poggius) isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'. Aquilius[*](M'. Manutius: M. Σ) potuit imitari---
-tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. quid vero? alterum Crassum temporibus isdem num[*](num T: nam Σ) aut[*](tis suae T: sed memoriam iuventu- post imitari suppl. Beier) clarissimi viri Iulii aut summo imperio[*](imperio T: ingenio Asconius) praeditus M. Antonius potuit imitari[*](Quid vero? ... potuit imitari hab. Asconius (p. 24. 21))?
quid? in omnibus monumentis Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis invenitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse
praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte multavit?
- ignominiae dolore, ut ait poeta, victor insolens se
- victum non potuit pati,
at Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam[*](Theombrotum Ambrociotam T: corr. Peyron) ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quo[*](quo T: quod Peyron) acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse mortem quam nos vitam putaremus, cum corpore[*](corpori T: corr. Beier) animus tamquam carcere saeptus teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettulisset.
num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae. Aliam quidem causam mortis voluntariae nullam profecto iustam reperietis. atque hoc ille vidit; nam iecit[*](iecit Beier: legit T) quodam loco vita illam mulierem spoliari quam pudicitia maluisse.
sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum. constat enim illam cum[*](cum sup. lin. hab. T) deformitate summa fuisse, tum etiam senectute. qua re quae potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio?
ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius---
---te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat. is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat. itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret; ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret confirmavit[*](co ... mavit A: suppl. Peyron).
hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque[*](statunatunaturaquae A: corr. Peyron) rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua[*](sua sua amica Müller (sea cf. Phil. ii. 69)) metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse.