Pro M. Scauro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia retineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae, nominis dignitatem[*](maxime ... retineret August.: id quod ... dignitatem Arusian.: conexuit Beier).

subiit[*](subit Σ: corr. Mai) etiam populi iudicium inquirente[*](anquirente Mommsen) Cn. Domitio tribuno plebis.

reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret[*](timeret P: timere SM) illa.

ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus[*](castos Σ: corr. Ϛ); vexatus a Q. Vario tribuno[*](r#l##ip. Σ: corr. ed. Iunt.) plebis est.

non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit[*](intulit S virtutem sine Σ: corr. Mommsen) posse virtute me sine praesidio fortunae, quo contendissem[*](contendisset Manutius), labore et constantia pervenire.

et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate.

Bostarem igitur quendam dixit Norensem fugientem e Sardinia Scauri adventum --- prius illum sepultum quam huic cenam esse sublatam.

si denique in illa bona invadere nullo modo potuisset nisi mortuo Bostare.

si me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem, quem unum ex[*](ex Lodoicus: et Σ) omni memoria sceleratissimum et audacissimum[*](et audacissimum om. S) fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.

bona quam[*](.... quam A: suppl. Beier) quod habebat veniret[*](veniret Mai: .. niret A). agedum ego defendi Scaurum, Triari; defende tu matrem.

temetuere ne non[*](te . etue . e . non A: suppl. Beier) solvendo fuisse, bona denique reus ne retinere voluisse quae proscripta essent, nisi[*](reus ... nisisuppl. Beier).

cum dare nollet Aris, clam ex Sardinia est fugere conatus.