Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
dicam enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum[*](formidulosum AT) frumentarium crimen accedam.
quod est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? pueris nobis audisse videor L. Aelium[*](Laelium T: Vaelium A: corr. Peyron), libertinum hominem litteratum ac facetum[*](ac facetum om. A Q. A: TITIQ. T: T. Quincti Francken), cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur[*](quaereretur T: quaeretur A) quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit.
hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? delata enim, inquit, causa ad me[*](ad me A: om. T) Romam[*](Romae AT: corr. Francken) est. quid? ad me Siculi nonne Romam[*](Roman T: Roma A) causam Siciliae detulerunt? at qui[*](at qui Madvig: atqui Priores) homines! prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. tamen ego mihi provinciae causam in provincia ipsa[*](provinciam ipsam AT: corr. Mai) cognoscendam et discendam[*](et discendam T: om. A) putavi.
an ego querelas[*](querellas AT (ita ubique)) atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? peragravi, inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis. campus ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. adii casas aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur.