De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta est[*](est codd.: sit Halm (Balb. § 44) dum ed. R.: non PBΣ)), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.