De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re[*](qua re scripsi: om. P1E: ne P2 rell.: cur Ant. Aug.) imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. quod est[*](Quod est HGϚ: quid est P rell.: Quid? Est Kays.: Quid est? Est Weber: At est Sorof) primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore[*](⟨ab eo⟩ pro praetore Reid (Cl. Qu. iv. 175)) una cohorte auxiliaria gesta, et[*](et suppl. Bait.: ac Lamb.) bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.