De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
itaque, patres conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negoti gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini paene adflictos iam atque eversos publicanos: quibus quidem vos in his angustiis aerari tamen subveniatis necesse est, etsi iam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium, non solum bona sed etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam.