De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
iam vero publicanos miseros—me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore!—tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quo[*](aut quo bϚt: aut qui rell.) veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit. quid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper pro[*](pro add. Pluygers) dignitate sua benignitate magistratuum[*](magistratuum coni. Kays., prob. Zielinski: magistratus codd.) sustentatus.