De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse sit cogitarit. ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. nunc vero, patres conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum in[*](in ut Angelius ita mg. H, bk Harl. 2681 (cum abl. c), om. P rell. praeter t (ad)) universam rem publicam tum etiam erga meam salutem fide ac benivolentia singulari.