De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod si ille, et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas[*](explendas bk Harl. 2681 et cod. Car. Steph.: expiendas P1w: expiandas P2 rell. (Phil. xiv, § 10)) suas cupiditates? sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae serviam. quo animo unus quisque vestrum debet esse in illos[*](illos Naugerius (1): illo PHt), hoc ero[*](ego ero Kraffert): praecipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.