Pro M. Caelio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab[*](nec ab ς ) hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi[*](dicendi verborum ς ) facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum[*](interdum ς, Madvig: et interdum cett,); multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac[*](ac TB: aut P πδ ) prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur.

quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt[*](putaverunt T ). ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis[*](et virg. ac virg. ς ) relinquatur. detur aliqui ludus[*](aliqui ludus T: aliquid P πδ ) aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus[*](voluptatibus cupiditatibus ς ) denegentur; non semper superet[*](superent ς ) vera illa et[*](et ac ς derecta ς P: directa πδ ) derecta ratio[*](via et ratio ς ); vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam[*](familiam ς: famam cett. ), ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et[*](et ς: om. P πδ ) experiendo contempsisse videatur.

ac multi quidem[*](quidem ς: om. P πδ ) et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent[*](deferv. deferuu- P1: deseru- ς ), eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem mihi libet[*](libet ς, Madvig: liquet P: necesse est πδ ) nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa[*](profluxa ς ) luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta[*](obiecta ς ) adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.

at vero in Caelio — dicam enim iam[*](iam hoc ς ) confidentius de studiis eius honestis, quoniam[*](quoniam ς, Muretus: quondam P πδ ) audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum[*](lustrorum stuprorum ς ) libido. quod quidem vitium ventris et gurgitis[*](gutturis ed. R ) non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciae[*](deliciae ς: hae deliciae P πδ ) quae vocantur, quae firmiore[*](firmo ingenio ς ) animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve[*](impeditumve scripsi: ne impeditum que ς: impeditumque P πδ ) tenuerunt.

Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor[*](loquor ς, Naugerius: eloquor P πδ ) — genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia[*](quae vestrae si prudentiae ς: fort. quae vestra est prudentia) est, perspexistis. atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui [*](atqui ς, Lambinus: atque P πδ ) scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo[*](disputo disputavi ς: disputato P1) non facile in eodem homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non[*](modo facimus non ς, suppl. Madvig: om. P πδ ) modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.

an vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est[*](est paene ς ) familiarium deserendus. qua re in hoc genere labor offendit homines[*](labor offendit homines ς, Madvig: labore fiendi homines P: labor confitendi homines eg: homines a labore studioque discendi bh ψ2 ) a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis.

an hic[*](hic om. ς (contra Arusian. K. vii. 465)), si sese isti vitae dedidisset[*](dedidisset Arusian. (s. v. dedo): dedisset mei ), consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in[*](hac in ς: in hac P πδ ) acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse[*](capitis, ipse Ph: capitis, ipso ed. R: capitis ipse, Halm ) inspectante populo Romano tot iam[*](tot iam ς, Lambinus: tot t || P: tot πδ ) mensis aut de salute aut de gloria dimicaret? nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilne[*](nihilne nihilne ς: nihil nihil P πδ ) hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? illae vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus[*](rebus viris ς ) frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.

verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus — negare non possum — sed abhorret non modo ab huius[*](huius ς g2h: eius cett. ) saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis[*](concessu Ernesti ). quando enim hoc non factitatum[*](factitatum ς, Lambinus: factum P πδ ) est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? hic ego ipsam rem definiam[*](ipsam rem definiam Halm: iam rem definiam (iam rem P2 in ras.) P πδ: iam definiam rem ς ), mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.

si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit[*](collocaverit ς ), virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe[*](in urbe ς g2h: urbe cett. ), si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat[*](faciat duo dett.: facit P1: faciet P2π: faceret b ), si denique ita sese gerat[*](gerat ς: geret (gereret b) P πδ ) non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum[*](sermonum ς: sermonis P πδ ), sed etiam complexu, osculatione, actis[*](actis Ernesti: aquis P πδ ), navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam[*](sed etiam proterva meretrix ς b2ψ2: om. P πδ ) proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?

obliviscor iam iniurias tuas[*](tuas ς, Arusian. (s. v. obliviscor), Servius ad Aen. ii. 148: om. P πδ ), Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? qua re nobis da viam rationemque defensionis. aut enim[*](aut enim ς: nam aut P πδ ) pudor tuus defendet nihil a Caelio petulantius esse factum[*](esse factum P πδ: factum esse ς ), aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se[*](et ceteris magnam ad se ς: om. P πδ ) defendendum facultatem dabit.

sed quoniam emersisse iam e vadis[*](e vadis ς, ed. R: evades P1: evadens P2π: e vado b2ψ2 ) et scopulos praetervecta videtur esse[*](esse ς B: om. P πδ ) oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.[*](L. P2πδ: om. ς P1) Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis[*](insidiandis ς B: insidiantes (-is gh) P πδ ) vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae!

quo quidem in crimine primum illud requiro[*](requiro ς: requiram P πδ ), dixeritne Clodiae quam ob[*](ob σδ: ad P2π sumeret ς: tum sumeret δ: tum iret P2π ) rem aurum sumeret, an non dixerit. si non[*](quam ob si non om. P1 in 1 1/2 vers. lac. ) dixit, cur dedit? si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum[*](ceterorum σψ1, Gulielmius, Madvig: ceterum cett. ), cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad Luccei[*](L. Luccei bg2: L. Lucullum P πψ ), sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam[*](sempiternam Pantagathus: sempiterni P πδ )? huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit.

vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. si tam familiaris erat[*](erat fuit ς ) Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. ita si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus[*](ausus ς h ψ: rursus cett. ) dicere, non dedisti.

quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? possum dicere mores Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam[*](credendam bg2: credendum (-u- in ras. P) P πψ ). possum etiam alia[*](alia ς: illa P πψ ) et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit[*](fuerit ei ς ) aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur.

sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata[*](elaborata ς, Ant. Augustinus: laborata P πψ ) proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, Lucceium[*](L. om. ς ), sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in[*](in famam atque in (in om. δ) σδ: infamat atque P π ) fortunas suas neque non[*](non om. ς ) audisset inlatum a Caelio[*](M. ς P2g: om. P1eh ) neque neglexisset neque tulisset. an ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus[*](illis artibus T ς, Lambinus: artibus P πδ ) atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in[*](in T ς h: per g2: om. cett. ) alienum hominem intentum[*](intentum T: inlatum P πδ ) severe acciperet, id omisisset curare in hospitem[*](hospitem T: hospite P πδ )? quod per ignotos actum si comperisset[*](si comperisset T ς: cumpetisset Pg1e: comperisset g2δ: cum comperisset h ) doleret, id a suis servis[*](servis T ς: om. P πδ ) temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve[*](locisque T ) publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae[*](domi suae T ς: suae domi P πδ ) coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret[*](praetermitteret T ς b1e: prae||mitteret Pg1 (per- g2): postmitteret b2h ψ ), id homo eruditus in[*](in T ς h δ: om. Peg ) insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?

sed cur diutius vos, iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque[*](percipite atque om. T ) omnia diligenter testimoni verba cognoscite. recita.

Luccei testimonium[*](L. Luccei test. T: test. Luccei P πδ ).
quid exspectatis amplius? an aliquam[*](aliam Ernesti ) vocem putatis ipsam pro[*](Pro (-ro m. 2 in ras.) se P: posse pro se h ) se causam et veritatem posse[*](posse possem.) mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una[*](una viva Pluygers ) vox veritatis. in crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esse[*](esse T: om. P πδ ) scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis[*](dignitatis T ς: om. P πδ ), offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.

reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec[*](nec T ς: de (idem P2) P: neque πδ ) principium invenire neque evolvere[*](evolvere T σψ2: volvere cett. ) exitum possum. quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet[*](dare vellet T: vellet dare P πδ ) Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius[*](nullius T: nemini P πδ ) nomen detulisset? quin etiam Herennium[*](L. ς, Lambinus: om. cett. ) dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio[*](futurum Caelio T qui in hoc verbo desinit: fut. Caelio fuisse Halm ), nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. credibile est igitur tantum facinus nullam ob[*](nullam ob ς: ob nullam P πδ ) causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa[*](causa ς, edd. VR, ante sceleris hab. ψ: om. cett. ) videatur?

cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris? sic enim est obiectum[*](est obiectum ς: obiectum est ψ, ed. R: obiectum cett. ). et erat tam demens is[*](is ς: hic P πδ ) cui vos ingenium certe tribuitis[*](tribuistis ς ), etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne[*](eisne Lambinus: eiusne ς: hisne P πδ ) quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed[*](uti sed ς b2ψ2: ut (sed b1) esset cett. ) licentius liberius familiariusque[*](familiarius-que ς: familiarius P πδ ) cum domina vivere[*](vivere dere ς )? quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae[*](inusitatae ς: illustria P π: lustra δ ) libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in[*](in om. ς ) voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id igitur Caelius non videbat?

si enim tam[*](tam σψ: iam Pbh: om. eg ) familiaris erat mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse[*](dominae esse ς g: esse domina || esse P: esse dominae cett. ) sciebat. sin ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius[*](eius ς: om. P πδ ) potuit familiaritas esse tanta? ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem[*](ad eam rem ς, Madvig: ad eadem rem P1: ad rem cett. ) ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum.

pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis? vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Metellus abstraheretur e sinu[*](e sinu ed. R: sinu ς: e sinu e P πδ ) gremioque patriae, cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella mihi[*](mihi ς B, Orelli: ibi Peg: urbi h δ ), quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se mori[*](mori P: emori πδ ) quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret.

quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille[*](ille om. ς ) furenti fratri suo[*](fratri suo patrueli add. P πδ: del. Orelli ) consularis restitisset qui consul[*](consul Manutius: consulem P πδ ) incipientem furere atque tonantem[*](tonantem scripsi (cf. Mur. 81): conantem P πδ ) sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? ex hac igitur domo progressa ista[*](ista illa ς ) mulier de veneni celeritate dicere audebit? nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat[*](eiciat Muretus: eieciat ς: eliciat (-eat P1) P πδ (cf. Tusc. ii. 56)), non parietes conscios, non noctem illam[*](illam ς b ψ2: aliam cett. ) funestam ac luctuosam perhorrescet? sed revertor[*](revertor ς: revertar P πδ ) ad crimen; etenim[*](etenim ς, Gruter: sed (set P) enim P πδ ) haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit.