Pro M. Caelio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. I. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

neque ego id[*](ego id ς: id ego Pπδ : eo id Schütz ) dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse[*](esse hoc ς ) debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi Caelium, ideo vobis quoque[*](vobis quoque ς, Garatoni: vobis quoque vos Pπδ : vos quoque ed. R ) causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. iam [*](consulendi. Iam scripsi: consulendum ς: consulendi (-i add. m. 2)...P: consulendi πδ ) quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis[*](vidistis ς ). ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri?

hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. equidem vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari sinam quae facillime fingi[*](fingi gψ1 : effingi Pehbψ2 ), nullo negotio flecti ac detorqueri potest. argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.

itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae [*](Paliae ς ). vellem [*](vellem vellem ς ) dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, Asicius, iudicio est liberatus. quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti[*](facti Naugerius: facto P πδ ) verum etiam a conscientiae suspicione afuit? et, si Asicio causa[*](causa P πδ: in causa Müller: fort. ea) plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum[*](maledictum tuum ς: tuum maledictum P πδ ) qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus?

at praevaricatione est[*](est sit ς ) Asicius liberatus. perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi[*](cuicuimodi Ant. Augustinus: cuiusmodi P πδ ) autem sit, a sua putat esse[*](esse ς, edd. VR: eius esse P πδ ) seiunctam. neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt[*](Coponii doluerunt ς b2ψ2 (de Coponiis cf. Balb. § 53): om. P in lac., sine lac. πδ ), qui cum doctrinae studio[*](qui cum doctrinae studio ς b2ψ2: omni cum (om. cum eg) doctrina P2πδ ) atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum[*](apud Titum ς: is apud L. Lucceium P2πδ ), ut audistis, Dio[*](Dio erat ς: fuerat ei P2πδ ), erat[*](qui cum erat om. P1 in lac. ) ei cognitus Alexandriae. quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.

ergo haec removeantur[*](removeantur ς, ed. Mediol. removentur P πδ ), ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus.

animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad[*](subtilis et ad B ) criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet[*](ad animos accederet] animos accenderet h ). dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui[*](et qui ς g2: ut qui cett. ) in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam[*](quidam om. ς ) patruus, censor, magister; obiurgavit Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam[*](illud tam ς: illud et tam P πδ ) asperum genus orationis horrebam.

ac prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere[*](idem dicere P2πδ: idem d P1). neque vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse[*](esse sodalem ς ) Caelium dixit. fera quaedam sodalitas et plane pastoricia[*](pastoricia BP2πδ: pa P1: pastoralis coni. Halm ) atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis[*](ne quis P1: ne quis si ς: ne si quis P2πδ ) id forte nesciat timere videantur[*](videantur Abram: videatur P πδ )!

sed haec omitto[*](omitto ς: omittam P πδ ); ad illa quae me magis moverunt respondeo[*](respondebo b2ψ ).

deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam[*](etiam scripsi: et ea P πδ: et eo Kayser ) lenior[*](alienior ς (fort. et a causa alienior)), plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. nam Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus[*](inflammatusfort. inflatius) ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam[*](probem ς ) eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe, respondeo[*](respondebo Donatus ad Ter. Hecyram iv. I. 30) primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit[*](renuerit h δ: reminierit P: inierit ς eg ), qui in hortis fuerit[*](qui fuerit Donatus: om. P πδ ), qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit.

equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent[*](dedidissent Ascens. (3) mg.: dedissent P πδ ), emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent.

sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. facile est accusare luxuriem. dies iam me deficiat[*](deficiat P, Ernesti: deficiet πδ ), si quae dici in eam sententiam possunt[*](possint Ernesti ) coner[*](coner -er add. P2 in ras. ) expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista[*](ista scripsi: ipsa ς: om. P πδ ) proponas, res tamen ipsa et copiose[*](et copiose ς, Naugerius (2): om. P πδ ) et graviter accusari potest. sed vestrae sapientiae, iudices, est[*](iudices est est in ras. hab. P: est, iudices, Halm ) non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat[*](habet ς ) severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.

itaque ego[*](ego ς: om. P πδ ) severitati tuae ita[*](ita ut oportet ς: ut oportet ita P πδ ) ut oportet respondere non audeo. erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil[*](nihil ς: non P πδ ) utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua[*](si quae Halm ) est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen[*](tamen Wrampelmeyer: tam ς: om. P πδ ) ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso.

sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut[*](ut ς: om. P πδ (cf. Zielinski p. 207)) dicitur. omnia [*](somnia ς ) sunt alia[*](alia talia ς: illa Ernesti ) non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. 'adulter, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae[*](nullae ς: nulla P πδ ) sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore[*](ab irato accusatore arbitratu accusatoris b2ψ ) nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem,

video fontem[*](auctorem video fontem ς: fontem video auctorem P πδ ), video certum nomen et caput. auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. necare [*](necare b1g2ψ: negare P π b2) eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem[*](servos, potionem Bährens: quos potuit P πδ ) paravit, locum constituit, clam attulit[*](clam attulit scripsi: quam ante locum hab. ς: om. P πδ ). Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum[*](nobili verum ς, Quintil. ix. 4. 97: nobili sed (nobi P1) P πδ ) etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.

sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.[*](M. ς: om. P πδ ) Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem[*](fratrem ς Bb2, Claud. Sac. (K. vi. 468): fratre P πδ, Rufinian. (Rhet. M. 40)) volui dicere; semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget[*](cogit ς b2): nec[*](nec ς: neque P πδ ) enim muliebris umquam inimicitias mihi[*](mihi inimicitias ς ) gerendas putavi, praesertim cum ea[*](cum ea om. Quintil. ix. 2. 99) quam omnes semper[*](semper om. Quintil. ) amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.

sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. si [*](si Ernesti: sin BP πδ: si enim Bährens ) illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula[*](hac barbula ex barbula illa ς B ) qua ista delectatur sed illa[*](sed illa ς B: sed ex illa cett. ) horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui[*](et qui ς: et P πδ ) pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? cur aut tam familiaris[*](familiaris Severian. (Rhet. M. 360): famil. huius ς B: famil. huic P πδ ) fuisti ut aurum commodares[*](accommodares ς B ), aut tam inimica ut venenum timeres? non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum[*](non proavum ς B: proavum cett. ), non abavum, non atavum[*](non abavum, non atavum scripsi (cf. Nipperdey, Leges Ann. p. 42): non atavum non ς B: atavum cett. ) audieras consules fuisse;

non denique modo te Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, dignitate superabat? cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? nihil eorum[*](eorum horum b1, Ernesti ). quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne[*](ne et quidem om. B ) progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt[*](|| moverunt (mov- m. 2 in ras.) P: fort. commoverunt)? ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?'

sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi[*](introduxi Quintil. ix. 2. 60) ut[*](ut ς: ut et P πδ: ut etiam Wesenberg ) verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro hoc posterius atque ita, iudices, ut vel[*](ut vel ς: vel (om. g) P πδ ) severissimis disceptatoribus Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor[*](loquar ς ) — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis[*](facis arguis (quae ante moliris om. b2: quae insimulas om. ψ2) ς b2ψ2: om. P1: facis, quae dicis, quae in sororem tuam moliris, quae argumenta P2πδ ), probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas[*](actas P: acta πδ ), convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti[*](praeceps ς ) in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac[*](ac Halm: aut P πδ ) falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.

sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. removebo illum[*](illum illum ς ) senem durum ac paene agrestem; ex his igitur[*](his igitur P1: his igitur tuis P2πδ: istis tuis Madvig ) sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat[*](cubitabat Quintil. viii. 3. 22: cubitavit P πδ ). Eum putato tecum loqui: 'quid tumultuaris, soror? quid insanis?

quid clamorem[*](clamorem Ribbeck: clamore P πδ ) exorsa verbis parvam rem magnam facis? vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas voltus oculique pepulerunt[*](pepulerunt σπδ: perpulerunt P ); saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis[*](vis P1, Madvig: visa P2πδ ) nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum. non potes[*](potest ς: potes || P ); calcitrat, respuit, repellit[*](repellit ς B: om. cett. ), non putat tua dona esse[*](esse dona ς ) tanti. confer te alio. habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos[*](paratos ς B: parasti P: praeparasti πδ ) quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?'

redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum:

nunc enim demum mi[*](demum mi Ribbeck: demum mihi P πδ: mihi demum B ) animus ardet, nunc meum cor

cumulatur ira[*](ira cura B ) aut illum:

O infelix, o sceleste! ferrei sunt isti patres:

egone quid dicam, quid velim[*](quid velim Spengel: egone quid velim P πδ )? quae tu omnia

tuis foedis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. diceret talis pater: 'cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?'

  1. cur alienam[*](alienam om. ς dissice ς, Puteanus: disce P πδ ) ullam mulierem nosti? Dide ac dissice;
  2. per me tibi [*](tibi Francken: om. P πδ ) licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi [*](non mihi Francken: om. P πδ ).
  3. mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.

huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla[*](se nulla in tam om. P1 in 4 versuum lac. ) cupiditate inductum de via decessisse. quid signi? nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. at fuit fama. quotus quisque[*](quisque BP2πδ: quisque est qui T ) istam effugere potest, praesertim[*](effugere potest, praesertim scripsi: praesertim effugere potest ς B: effugere potest (ante 12 litt. lac. P2) cett.: effugere possit Halm ) in tam maledica civitate? vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? leni vero et clementi patre[*](patre Schwartz: patri P πδ ) cuius modi ille est:

  1. fores ecfregit[*](ecfregit Müller: etfregit P1: effregit P2πδ ), restituentur; discidit
  2. vestem, resarcietur,
Caeli[*](Caelii Angelius: filii PT πδ ) causa est expeditissima. quid enim esset in quo se non facile defenderet? nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum[*](decretumfort. devinctum (cf. § 36)) semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret[*](sustineret ς (cf. Liv. xxxix. 9. 6): sustentaret cett. ); si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis[*](quis qui Quintil. viii. 4. 1) hanc paulo liberius salutasset?

dicet aliquis: 'haec igitur est[*](est igitur T (contra Quintil. ix. 2. 15) discipulina ς (cf. Rep. ii. 19)) tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens[*](parens tibi hunc puerum ς ) commendavit et tradidit, ut in amore[*](amoribus ς ) atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut[*](ut T ς: om. P πδ ) hanc tu vitam atque haec studia defenderes?' ego, si quis[*](si quis ς g: si quid TB: si qui cett. (variant codd. Quintil.)), iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac[*](ac BP πδ, Quintil.: ad (ex adq.) T: atque Halm ) continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae[*](suae vitae ς B ) cursum in labore corporis atque in[*](atque in atque ς B ) animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium[*](convivium TB: convivia P πδ ) delectaret[*](delectaret scripsi: delectarent codd. ), nihil[*](qui nihil Halm ) in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios[*](Fabricios ante fuisse hab. T ), Curios[*](Furios B ), omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt.

verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia[*](alia T ς g2: aliqua P πδ ) quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.